monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 4
Volo in chartulis meis quaslibet ineptias scribere; commentari de Scripturis, remordere laedentes, digerere stomachum, in locis me exercere communibus, et quasi limatas ad pugnandum sagittas reponere. Quamdiu non profero cogitata, maledicta, non crimina sunt: imo ne maledicta quidem, quae aures publicae nesciant. Tu corrumpas servulos, sollicites clientes: et, ut in fabulis legimus , auro ad Danaen penetres, dissimulatoque quod feceris, me falsarium voces: cum multo peius crimen accusando in te confitearis, quam in me arguis. Alius te haereticum, alius insimulat dogmatum perversorem. Taces ipse: respondere non audes: interpretem laceras; de syllabis calumniaris; et totam defensionem tui putas, si tacenti detrahas. Finge in transferendo vel errasse, vel intermisisse me quippiam. Hic totus tui negotii cardo versatur: haec tua est defensio. Num idcirco tu non es haereticus, si ego malus interpres sim? Nec hoc dico, quod te haereticum noverim, sciat ille qui accusavit, noverit ille qui scripsit; sed quod stultissimum sit accusatum ab alio, alium criminari, et confosso undique corpore, de dormientis vulnere solatium quaerere.